BIENNENSIS lacus

BIENNENSIS lacus
BIENNENSIS lacus
ab oppido praedicto dictus, amoenus et piscosus, littora vitibus consita habet: minor Neocomensi. Vocatur quoque Nidoviensis, a castro Nidau sito, ad Telae, per quem fluv. Lacus Neocomensis in Biennensem influit, effluxum. Olim lacus de Nurol. Neurol, Nerol, Nuirvil, a loco quodam supra Villam novam sito, dictus est. In medio fere lacus insulae aliquot, quarum maior S Petri amoena est, reliquae saepe merguntur. Rigente frigore lacus concerscit. uber inprinis hîc pisciculorum Heurling captura. Vide Munst. l. 3. German. Bieler-see.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • NIDOVIUM — German. Nidow, oppid. Helvetiae, in agro Bernensi, ad effluxum lacus Biennensis, insulae instar situm, cum arce: Olim sub propriis Comitibus, e quibus Ludovicus in co mitatu fuit Friderici I. Imperatoriis circa A. C. 1160. Cuius successores, cum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”